- VASTA Porta
- VASTA Portasontibus data, apud Inferos, memoratur Silio Ital. l. 13. v. 543. convenienter ei, quod in Historia Euangel. hanc in rem legimus, Matth. c. 7. v. 13. Noxiorum namque maiorem numerum ubique, quam piorum esse, Ethnici quoque agnovêre. Statius, l. 4. Theb. v. 484.——— contra per crimina functisQui plures Erebo ———Ad imitationem Virgilii, l. 6. Aen. v. 613. ubi de locis Inferorum,——— Quae maxima turba est,Inclusi poenam exspectant etc.Vastum nempe latum est, sed denudatum proprie cultu omni. Unde vastum, apud medii aevi Scriptores de agris, qui non excoluntur: et apud Iureconsultos Anglos vox haec iungitur cum anno et die, diciturque Annus, dies et vastum, quae quidem verba ius designant vastum faciendi in praediis Felonum, ut videre est apud Stanfordium, in Placit. Coronae, l. 3. c. 30. et supra, voce Condemnare. Hinc vastare, communiter populari et vacuefacere. Item occidere, et quidem non unum aliquem, sed turbam. Unde vastator ferarum Amycus, apud Virg. l. 9. Aen. v. 771. 772. et de castris Rhesi idem, l. 1. v. 474.——— primô quae prodita somnôTydides multa vastabat caede cruentus.A' quo communi notoque usu, in interiorem bonumque, transtulit vocem, Papinius Statius, l. 4. Theb. v. 157. ubi de Hercule,——— vastataque monstrisOmnia ——— ———Hîc enim vox liberare significat: Uti vastata feris lustra leguntur, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 489. videl. liberata noxiis earum depraedationibus,—— haud aliter saltus, vastataque pernixVenator cum lustra fugit, dominoque timentemUrget equum, teneras complexus pectore tigres.Nec abludit Maro, egregium venatorem vastatorem ferarum indigitans, ut vidimus etc. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, d. l. uti de Anno et Vasto, parte praerogativae in Anglia regiae retro memoratae, supra quoque in Annus et Dies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.